- CLEMENTINAE
- CLEMENTINAEnomen libri Septimi Decretalium, a Clemente V. Pontifice Romano compilati. Hic enim sede Pontificiâ Avenionem translatâ novô augmentô Pontificium Ius locupletaturus libris itidem 5. iisdemque titulis (quibus compilationes Gregorii IX. et Bonifacii VIII. constant) inclusit suas et Concilii Viennensis constitutiones, sed praepropere mortuus vulgare non potuit, imo moriens vetuit, ut Adventinus refert, Annalium, l. 7. Quâ prohibitione non obstante Iohannes XXII. qui eum excepit, librum publici fecit iuris; de qua editione sic Aventinus: Septimum Iuris Pontificii librum, quem Clemens V. decessor eius composuerat, sed quod multa, quae simplicitati Christianae, libertati Religionis imponerent, ibt continerentur, publicare supersederat, atque animam agens aboleri iusserat (Iohannes XXII.) edidit, omnia, quae ibidem scripta erant rata fore constituit, quae a Benedicto, qui Ioanni successit, rursus antiquata sunt. Noluit autem has vocari librum VII. Iohannes, sed Clementinas inscripsit, misitque ad Universitatem Bononiensem, cum Praefatione sua, annô 2. sui Pontificatus, qui est Christi 1317. Glossas ad eas edidit Fr. Zabatella, qui et in Decretales scripsit, vide Gerh. von Mastricht, Iuris Pontif. seu Eccles. Histor. p. 371.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.